monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29 > sectio > sectio 32 > sectio 16 > bnf9389.246 > sectio 9 > sectio 16 > sectio 89 > sectio 18 > sectio 52 > 6 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 6, 8
De fletu vero miserabili Propheta dicit: Exaudivit Dominus vocem fletus mei. Hic fletus, id est lacrymarum pro peccatis emissio, non nobis, sed vocem habent Deo. Et hic fletus est utilis et pius; pius vero fletus et inutilis fit pro morte parentum, nec pius nec utilis, pro amissione temporalium bonorum. De mente autem erecta, quae conscientiae ima disquirit, sapientia in tripode Apollinis sic describit: Verbum de coelo descendit; notis elytos, (gnothi seauton,) id est nosce te ipsum.